Miraris si nondum sapientia omne opus 7.32.1.1
suum impleuit! Nondum tota se nequitia protulit;
adhuc nascitur. Et huic omnes operam damus, huic
oculi nostri, huic manus seruiunt. Ad sapientiam
quis accedit? Quis dignam iudicat nisi quam in 5
transitu nouerit? Quis philosophum aut ullum libe-
rale respicit studium, nisi cum ludi intercalantur,
cum aliquis pluuius interuenit dies quem perdere
libet?
Itaque tot familiae philosophorum sine suc- 2.1
cessore deficiunt. Academici et ueteres et minores
nullum antistitem reliquerunt. Quis est qui tradat
praecepta Pyrrhonis? Pythagorica illa inuidiosa
turbae schola praeceptorem non inuenit. Sextiorum 5
noua et Romani roboris secta inter initia sua, cum
magno impetu coepisset, extincta est.
At quanta 3.1
cura laboratur, ne cuius pantomimi nomen inter-
cidat! Stat per successores Pyladis et Bathylli
domus; harum artium multi discipuli sunt multique
doctores. Priuatum urbe tota sonat pulpitum; 5
in hoc uiri, in hoc feminae tripudiant; mares inter
se uxoresque contendunt uter det latus <mo>llius.
Deinde, sub persona cum diu trita frons est, transitur
ad galeam.
Philosophiae nulla cura est. Itaque 4.1
adeo nihil inuenitur ex his quae parum inuestigata
antiqui reliquerunt ut multa quae inuenta erant
oblitterentur. At mehercule, si hoc totis membris
premeremus, si in hoc iuuentus sobria incumberet, 5
hoc maiores docerent, hoc minores addiscerent, uix
ad fundum ueniretur in quo ueritas posita est, quam
nunc in summa terra et leui manu quaerimus.