| Diogenes Apolloniates ait quaedam toni- | 2.20.1.1 |
| trua igne, quaedam spiritu fieri; illa ignis facit quae | |
| ipse antecedit et nuntiat; illa spiritus quae sine | |
| splendore crepuerunt. | |
| Vtrumque sine altero esse | 2.1 |
| aliquando concedo, ita tamen ut non discreta | |
| illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici | |
| possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu | |
| latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? | 5 |
| Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quo- | |
| que irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium | |
| aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus | |
| est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, | |
| et spiritus, dum secat <ui> fera <uiam> incendet. | 10 |
| Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et | 3.1 |
| praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo | |
| trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit. | |
| Itaque omnia, antequam feriantur, intremescunt | |
| uibrata uento quem ignis ante se pressit. | 5 |