| Dimissis nunc praeceptoribus nostris | 2.21.1.1 |
| incipimus per nos moueri et a confessis transimus | |
| ad dubia. Quid in confesso est? Fulmen ignem esse, | |
| et aeque fulgurationem, quae nihil aliud est quam | |
| flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset; | 5 |
| non natura ista sed impetu distant. | |
| Esse illum | 2.1 |
| ignem color ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit | |
| effectus: magnorum enim saepe incendiorum causa | |
| fulmen fuit; siluae illo concrematae et urbium | |
| partes; etiam quae non percussa sunt, tamen | 5 |
| adusta cernuntur; quaedam uero ueluti fuligine | |
| colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor | |
| sulphuris est? | |
| Ergo et utramque rem ignem esse | 3.1 |
| constat et utramque rem inter se meando distare; | |
| fulguratio enim est non perlatum usque in terras | |
| fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgura- | |
| tionem usque in terras perductam. | 5 |
| Non ad exer- | 4.1 |
| cendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut | |
| cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. | |
| Fulguratio est paene fulmen. Vertamus istud, fulmen | |
| est plus quiddam quam fulguratio. | 5 |