| Quoniam constat utramque rem ignem | 2.22.1.1 |
| esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat | |
| apud nos; eadem enim ratione et supra fiet. <Fit> | |
| duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide; | |
| altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter | 5 |
| se diutius fricta sunt,—non omnis hoc tibi materia | |
| praestabit, sed idonea eliciendis ignibus, sicut laurus, | |
| hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.— | |
| Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem | 2.1 |
| modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus | |
| quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur | |
| impetu turbines; id quod obuium fuit, dissipatur | |
| et rapitur et longe a loco suo proicitur. | 5 |
| Quid | 3.1 |
| ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde | |
| uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura | |
| sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his | |
| tantum debere credi—ac siderum, quorum ingens | 5 |
| in confesso potentia est—, |