| sed fortasse nubes quoque in nubes | 2.23.1.1 |
| incitatae <feri>ente uento et leuiter urgente ignem | |
| euocabunt qui explendescat nec exiliat; minore | |
| enim ui ad fulgurandum opus est quam ad fulmi- | |
| nandum. | 5 |
| Superioribus collegimus in quantum feruorem | 2.1 |
| quaedam <aff>ricta perducerentur. Cum autem aer | |
| mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum | |
| in uentum conuersus est, atteratur, uerisimile est | |
| ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non | 5 |
| ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. | |
| Transit itaque tantumque habet morae quantum | |
| itineris et cursus: sine alimento proiectus est. |