| —Quomodo, inquit, cum dicatis ignis | 2.24.1.1 |
| hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram | |
| petit? Aut falsum est quod de igne dixistis; est | |
| enim illi aeque sursum iter quam deorsum.— | |
| Vtrumque uerum potest esse. Ignis enim natura in | 5 |
| uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, | |
| —sicut aqua natura defertur; si tamen aliqua uis | |
| accessit quae illam in contrarium circumageret, illo | |
| intenditur unde imbre deiecta est;— | |
| fulmen | 2.1 |
| autem eadem necessitate qua <aqua ascendit> excu- | |
| titur. Id<em> his ignibus accidit quod arboribus qua- | |
| rum cacumina trahi possunt ita ut terram spectent, | |
| si tenera sunt, etiam ut attingant; sed cum permi- | 5 |
| seris, in locum suum exilient. Itaque non est quod | |
| eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex | |
| uoluntate est. | |
| Si igni permittes ire quo uelit, | 3.1 |
| caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi | |
| est aliquid quod eum feriat et ab impetu suo auertat, | |
| id non natura, sed seruitus eius sit. |