| Ex nube nascitur. Primum in nubibus | 2.26.1.1 |
| non aqua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam | |
| praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam | |
| pronus et uergens. Non est quod existimes eam | |
| tum colligi, tum effundi; simul fit et cadit. | 5 |
| Deinde, | 2.1 |
| si concessero umidam esse nubem conceptis aquis | |
| plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque | |
| educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore. | |
| Quidam negauerunt in ignem quicquam posse | 5 |
| mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest | |
| ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte | |
| aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, | |
| alia sudat. | |
| Nec hoc dico non contraria inter se | 3.1 |
| ista esse et alterum altero perimi; sed ubi ualentior | |
| ignis quam umor est, uincit; rursus, cum copia | |
| umoris exuperat, tunc ignis sine effectu est; itaque | |
| non ardent uirentia. Refert ergo quantum aquae | 5 |
| sit; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet. | |
| Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut | 4.1 |
| Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari | |
| surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto | |
| ferebatur. <Nox> demum prodebat ignem, non conti- | |
| nuum sed ex interuallis emicantem fulminum more, | 5 |
| quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus | |
| euicerat. | |
| Deinde saxa euoluta rupesque partim | 5.1 |
| illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expu- | |
| lerat, partim exesae et in leuitatem pumicis uersae. | |
| Nouissime cacumen usti montis emicuit. Postea | |
| altitudini adiectum et saxum illud in magnitudi- | 5 |
| nem insulae creuit. | |
| Idem nostra memoria Valerio | 6.1 |
| Asiatico consule iterum accidit. | |
| Quorsus haec rettuli? Vt appareret nec extinctum | |
| ignem mari superfuso, nec impetum eius grauitate | |
| ingentis undae prohibitum exire; ducentorum pas- | 5 |
| suum fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posi- | |
| donii, tradidit, per quam dire<m>ptis aquis ignis | |
| emersit. | |
| Quod si immensa aquarum uis flammarum | 7.1 |
| ex imo subeuntem uim non potuit opprimere, quanto | |
| minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor | |
| et roscidus? | |
| Adeo res ista non affert ullam moram ut contra | 5 |
| caus<a> ignium sit; quos non uidemus emicare nisi | |
| impendente caelo; serenum sine fulmine est. Non | |
| habet istos metus dies purus, ne nox quidem nisi | |
| obscura nubibus. | |
| —Quid ergo? non aliquando | 8.1 |
| etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgu- | |
| rat?—Sed scias licet illic nubes esse unde splendor | |
| effertur, quas uideri a nobis terrarum tumor non | |
| sinit. | 5 |
| Adice nunc quod fieri potest ut nubes sum- | 9.1 |
| m<iss>ae et humiles attritu suo ignem reddant; qui | |
| in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque | |
| uisitur, sed fit in sordida. |