| Tonitrua distinxere quidam ita ut | 2.27.1.1 |
| dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur, | |
| quale terrarum motum antecedit clauso uento et | |
| fremente. Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam. | |
| Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis | 2.1 |
| partibus earum uolutatus aer similem agit mugi- | |
| tibus sonum, raucum et aequalem et continuum, | |
| utique ubi etiam umida illa regio est et exitum | |
| claudit; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia | 5 |
| imbris sunt. | |
| Aliud genus est acre, quod acerbum | 3.1 |
| magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus, | |
| cum super caput alicuius dirupta uesica est; talia | |
| eduntur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur | |
| et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic | 5 |
| proprie fragor dicitur, subitus et uehemens. Quo | |
| edito concidunt homines et exanimantur; quidam | |
| uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos | |
| uocamus attonitos, quorum mentem sonus ille | |
| caelestis loco pepulit. | 10 |
| Hic fieri illo quoque modo | 4.1 |
| potest ut inclusus aer caua nube et motu ipso exte- | |
| nuatus diffundatur; deinde, dum maiorem sibi | |
| locum quaerit, a quibus inuolutus est, sonum patitur. | |
| Quid autem? non, quemadmodum illisae inter se | 5 |
| manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium | |
| sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt? |