| —Videmus, inquit, nubes impingi | 2.28.1.1 |
| montibus nec sonum fieri—. Primum omnium non | |
| quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte | |
| compositae ad sonum edendum. Auersas inter se | |
| manus collide, non plaudent; sed palma cum palma | 5 |
| collata plausum facit; et plurimum interest utrum | |
| cauae concutiantur an planae et extentae. Deinde | |
| non tantum ire nubes oportet sed agi magna ui et | |
| procellosa. | |
| Etiamnunc mons non findit nubem, sed | 2.1 |
| digerit et primam quamque partem eius soluit. Ne | |
| uesica quidem, quocumque modo spiritum emisit, | |
| sonat: si ferro diuisa est, sine ullo aurium sensu | |
| exit; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari. | 5 |
| Idem de nubibus dico; nisi multo impetu dis- | |
| siluere, non resonant. Adice nunc quod nubes in | |
| montem actae non franguntur, sed circumfunduntur | |
| et in aliquas partes montis, in arbores, ramos, fru- | |
| tices, aspera saxa et eminentia ita diducuntur <u>t, | 10 |
| si quem habent spiritum, multifariam emitt<a>nt, | |
| qui, nisi uniuersus erumpit, non crepat. | |
| Hoc ut | 3.1 |
| scias, uentus qui circa arborem finditur sibilat, non | |
| tonat; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum | |
| semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis | |
| auditur, cum tonat. | 5 |