| Praeter haec natura aptus est aer ad | 2.29.1.1 |
| uoces. Quidni, cum uox nihil aliud sit quam ictus | |
| aer? Debent ergo nubes utrimque <con>seri, et cauae | |
| et intentae. Vides enim quanto uocaliora sint uacua | |
| quam plena, quanto intenta quam remissa. Item | 5 |
| tympana et cymbala sonant, quia illa repugnantem | |
| ex ulteriore parte spiritum pulsant, haec et ips<o> | |
| aere non nisi cauo tinniunt. |