| Quidam, inter quos Asclepiodotus est, | 2.30.1.1 |
| iudicant sic quorundam quoque corporum concursu | |
| tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando | |
| multo igne abundauit, ingentem uim harenae urentis | |
| effudit, inuolutus est dies puluere, populosque subita | 5 |
| nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et | |
| tonitrua quae concursu aridorum corporum facta | |
| sunt, non nubium, quas uerisimile est in tanto feruore | |
| aeris nullas fuisse. | |
| Aliquando Cambyses ad Ammo- | 2.1 |
| nem misit exercitum, quem harena austro mota | |
| et more niuis incidens texit, deinde obruit; tunc | |
| quoque uerisimile est fuisse tonitrum fulminaque | |
| attritu harenae sese affricantis. | 5 |
| Non repugnat proposito nostro ista opinio. | 3.1 |
| Diximus enim utriusque naturae corpora efflare | |
| terras et sicci aliquid et umidi in toto aere uagari; | |
| itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem | |
| et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texe- | 5 |
| retur. Illa frangi potest et edere sonum. | |
| Ista quae | 4.1 |
| dixi, siue incendiis uaporantibus aera repleuerunt, | |
| siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem | |
| faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida | |
| quam umida conserunt; est enim, ut diximus, | 5 |
| nubes spissitudo aeris crassi. |