| Ceterum mira fulminis, si intueri uelis, | 2.31.1.1 |
| opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin | |
| diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris | |
| et illaesis conflatur argentum; manente uagina | |
| gladius ipse liquescit et inuiolato ligno circa pila | 5 |
| ferrum omne d<e>stillat; stat fracto dolio uinum nec | |
| ultra triduum ille rigor durat. | |
| Illud aeque inter | 2.1 |
| adnotanda ponas licet quod et hominum et cete- | |
| rorum animalium quae icta sunt caput spectat ad | |
| exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum | |
| contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum | 5 |
| serpentium et aliorum animalium quibus mortifera | |
| uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne | |
| consumitur?—Unde, inquit, scis?—In uene- | |
| natis corporibus uermis non nascitur; fulmine icta | |
| intra paucos dies uerminant. | 10 |