| Quid quod futura portendunt, nec unius | 2.32.1.1 |
| tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum | |
| fatorum sequentium ordinem nuntiant, et quidem | |
| notis euidentibus longeque clarioribus quam si | |
| scriberentur? | 5 |
| Hoc inter nos et Tuscos, quibus | 2.1 |
| summa est fulgurum persequendorum scientia, inter- | |
| est: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina | |
| emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina | |
| emittantur; nam, cum omnia ad deum referant, | 5 |
| in ea opinione sunt tamquam non, quia facta sunt, | |
| significent, sed quia significatura sunt, fiant. Eadem | |
| tamen ratione fiunt, siue illis significare propo- | |
| situm, siue consequens est. | |
| —Quomodo ergo significant, nisi ideo mittuntur? | 3.1 |
| —Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occur- | |
| rerent dextrum auspicium sinistrumque fecerunt. | |
| —Et illas, inquit, deus mouit.—Nimis illum | |
| otiosum et pusillae rei ministrum facis, si aliis | 5 |
| somnia, aliis exta disponit. | |
| Ista nihilominus diuina | 4.1 |
| ope geruntur, <si> non a deo pennae auium reguntur | |
| nec pecudum uiscera sub ipsa securi formantur. | |
| Alia ratione fatorum series explicatur indicia uen- | |
| turi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis | 5 |
| familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit, | |
| alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine | |
| ratione uaga diuinationem non recipiunt; cuius | |
| rei ordo est, etiam praedictio est. | |
| —Cur ergo | 5.1 |
| aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum | |
| faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus, | |
| ceterarum sine praesagio uox est?—Quia quaedam | |
| nondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne | 5 |
| redigi quidem possunt ob nimium remotam conuer- | |
| sationem; ceterum nullum animal est quod non | |
| motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia | |
| scilicet, quaedam notantur. | |
| Auspicium obseruantis | 6.1 |
| est; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum. | |
| Ceterum fiunt et illa quae pereunt. | |
| Quinque stella- | 7.1 |
| rum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit; | |
| quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? | |
| Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat | |
| peritis natalium quam quod paucis nos sideribus | 5 |
| assignant, cum omnia quae supra nos sunt partem | |
| nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius | |
| in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius | |
| mota aliter nos aliterque prospiciunt; | |
| ceterum | 8.1 |
| et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem | |
| uniuerso parem immotis similia non extra ius domi- | |
| niumque nostri sunt. <Alium> aliud aspic<it>; distri- | |
| butis rem <officiis> tracta<nt>; non magis autem facile | 5 |
| est scire quid possint, quam dubitare an possint. |