| Summam esse uim fulminis iudicant, | 2.34.1.1 |
| quia, quicquid alia portendunt, interventus fulminis | |
| tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec | |
| alterius ostenti significatione mutatur; quicquid | |
| exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine | 5 |
| abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec | |
| extis nec aue contraria refellitur. | |
| In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero | 2.1 |
| uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest | |
| hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura | |
| cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen, | |
| sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria | 5 |
| sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet | |
| extorum uel augurii indicia, male inspecta exta, | |
| male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius | |
| rei species maior sit uel natura potentior; si utraque | |
| res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est. | 10 |
| Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi, | 3.1 |
| non mentieris; sed, ad indicandum ignem, idem ualet | |
| flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt: 'Quotiens | |
| aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum | |
| erit auctoritas maior', fortasse consentiam. Si hoc | 5 |
| dicunt: 'Quamuis altera res uerum praedixisset, | |
| fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem traxit,' | |
| falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa | |
| auspicia sint. Fatum unum est; quod si bene primo | |
| auspicio intellectum est, secundo non interit. | 10 |
| Ita | 4.1 |
| dico, non refert an aliud sit per quod quidem quae- | |
| rimus, quoniam de quo quaeritur idem est. Fatum | |
| fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen | |
| ipsum fati pars est. | 5 |