| —Quid ergo? expiationes procuratio- | 2.35.1.1 |
| nesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata?— | |
| Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum qui | |
| <risu> excipiunt ista et nihil esse aliud quam aegrae | |
| mentis solacia existimant. | 5 |
| Fata aliter ius suum | 2.1 |
| peragunt nec ulla commouentur prece. Non miseri- | |
| cordia flect<i>, non gratia sciunt. Cursum irreuoca- | |
| bilem ing<ress>a ex destinato fluunt. Quemadmodum | |
| rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, ne | 5 |
| moratur quidem, quia priorem superueniens prae- | |
| cipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, | |
| cuius haec prima lex est, stare decreto. |