| Agere nunc causam eorum uolo qui | 2.37.1.1 |
| procuranda existimant fulmina, et expiationes non | |
| dubitant prodesse aliquando ad summovenda peri- | |
| cula, aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda. | |
| Quid sit quod sequatur, paulo post persequar; | 2.1 |
| interim hoc habent commune nobiscum quod nos | |
| quoque existimamus uota proficere salua ui ac | |
| potestate fatorum. Quaedam enim a diis immorta- | |
| libus ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant, | 5 |
| si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta; | |
| ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in | |
| fato est. | |
| —Aut futurum, inquit, est aut non; | 3.1 |
| si futurum est, fiet, etiamsi uota non suscipis; si | |
| non est futurum, etiamsi susceperis uota, non fiet. | |
| —Falsa est ista interrogatio, quia illam mediam | |
| inter ista exceptionem praeteris: futurum hoc est, | 5 |
| sed si uota suscepta fuerint. |