| —Hoc quoque, inquit, ipsum necesse | 2.38.1.1 |
| est fato comprehensum sit ut aut suscipias uota aut | |
| non.—Puta me tibi manus dare et fateri hoc | |
| quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota; | |
| ideo fient. | 5 |
| Fatum est ut hic disertus sit, sed si | 2.1 |
| litteras didicerit; at eodem fato continetur ut | |
| litteras discat; ideo docendus est. Hic diues erit, | |
| sed si nauigauerit; at, in illo fati ordine quo patri- | |
| monium illi grande promittitur, hoc quoque protinus | 5 |
| adfatum est ut etiam nauiget; ideo nauigabit. | |
| Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, | |
| si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc | |
| quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit. | |
| Ista | 3.1 |
| nobis opponi solent, ut probetur nihil uoluntati | |
| nostrae relictum et omne ius faciendi <fato> tra- | |
| ditum. Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum | |
| manente fato aliquid sit in hominis arbitrio; nunc | 5 |
| uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati | |
| certus est ordo, expiationes procurationesque prodi- | |
| giorum pericula auertant, quia non cum fato pugnant, | |
| sed et ipsae in lege fati sunt. | |
| —Quid ergo, inquis, | 4.1 |
| aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi | |
| etiam non suadente illo necesse est.—Hoc prodest | |
| quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur | |
| fato, debetur et medico, quia ad nos beneficium fati | 5 |
| per huius manus uenit. |