| Genera fulgurum tria esse ait Caecina, | 2.39.1.1 |
| consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur. | |
| Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem, | |
| cum aliquid in animo uersantibus aut suadetur | |
| fulminis ictu aut dissuadetur. Auctoritatis est ubi | 5 |
| post rem factam uenit, quam bono futuram maloue | |
| significat. | |
| Status est ubi quietis nec agentibus | 2.1 |
| quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit | |
| et aut minatur aut promittit aut monet. Hoc moni- | |
| torium uocat, sed nescio quare non idem sit quod | |
| consiliarium, nam et qui monet consilium dat. | 5 |
| Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc | 3.1 |
| separetur a consiliario, quia illud suadet dissua- | |
| detque, hoc solam euitationem impendentis periculi | |
| continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis, | |
| insidias a seruis. | 5 |
| Etiamnunc tamen aliam distinc- | 4.1 |
| tionem utriusque uideo: consiliarium est quod cogi- | |
| tanti factum est, monitorium quod nihil cogitanti; | |
| habet autem utraque res suam proprietatem: sua- | |
| detur deliberantibus; ultro monentur. | 5 |