| Primo omnium non sunt fulminum genera | 2.40.1.1 |
| sed significationum. Nam fulminum genera sunt | |
| illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit. Quod | |
| terebrat subtile est et flammeum, cui per angustissi- | |
| mum fuga est ob sinceram et puram flammae tenui- | 5 |
| tatem. | |
| Quod dissipat conglobatum est et habet | 2.1 |
| admixtam uim spiritus coacti ac procellosi. Itaque | |
| illud fulmen per id foramen quod ingressum est | |
| redit et euadit; huius late sparsa uis rumpit icta, | |
| non perforat. | 5 |
| Tertium illud genus, quod urit, | 3.1 |
| multum terreni habet et igneum magis est quam | |
| flammeum; itaque relinquit magnas ignium notas, | |
| quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine | |
| igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum | 5 |
| dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit, | |
| quod aut urit aut fuscat. | |
| Tribus modis urit: aut | 4.1 |
| afflat et leui iniuria laedit, aut comburit, aut accendit. | |
| Omnia ista urunt sed genere et modo differunt: | |
| quodcumque combustum est, utique et ustum est; | |
| at quod ustum est, non utique combustum est. | 5 |
| Item | 5.1 |
| quod accensum est,—potest enim illud ipso trans- | |
| itu ignis ussisse,—quis nescit uri quidem nec | |
| ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? | |
| Vnum hoc adiciam: potest aliquid esse combustum | 5 |
| nec accensum, potest accensum esse nec combus- | |
| tum. | |
| Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta | 6.1 |
| fuscantur; hoc aut decolorat aut colorat. Utrique | |
| distinctionem suam reddam: decoloratur id cuius | |
| color uitiatur, non mutatur; coloratur id cuius alia | |
| fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra | 5 |
| uel pallida. |