| Haec adhuc Etruscis philosophisque | 2.41.1.1 |
| communia sunt. In illo dissentiunt quod fulmina | |
| a Ioue dicunt mitti et tres illi manubias dant. | |
| Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis | |
| consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, | 5 |
| sed ex consilii sententia, duodecim enim deos ad- | |
| uocat; hoc fulmen boni aliquid aliquando facit, sed | |
| tunc quoque non aliter quam ut noceat; ne prodest | |
| quidem impune. | |
| Tertiam manubiam idem Iupiter | 2.1 |
| mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores | |
| et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et | |
| utique mutat statum priuatum et publicum quem | |
| inuenit; ignis enim nihil esse quod fuit patitur. | 5 |