| In his prima specie, si intueri uelis, errat | 2.42.1.1 |
| antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam | |
| credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas, | |
| arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, im- | |
| punitis sacrilegis percuss<oribus> incen<di>ar<iis>, pecudes | 5 |
| innoxias feriat, et <ad>sumi <in> consilium a Ioue | |
| deos, quasi in ipso parum consilii sit? illa laeta | |
| esse et placata fulmina quae solus excutiat, perni- | |
| ciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit? | |
| Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam | 2.1 |
| hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis | |
| aut certae minus <peritiae>. Vtrum enim tunc cum | |
| emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scele- | |
| rata transiret, noluit iustius mittere an non successit? | 5 |
| Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad | 3.1 |
| coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri | |
| iudicauerunt ineuitabilem metum, ut aliquid supra | |
| nos timeremus. Vtile erat in tanta audacia scelerum | |
| esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur; | 5 |
| ad conterrendos itaque eos quibus innocentia nisi | |
| metu non placet posuerunt supra caput uindicem, | |
| et quidem armatum. |