| Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter | 2.43.1.1 |
| mittit placabile est, perniciosum id de quo delibe- | |
| rauit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? | |
| Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum | |
| oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est. | 5 |
| Discant hi, quicumque magnam inter homines | 2.1 |
| adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem | |
| mitti; aduocent, considerent multorum sententias, | |
| nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid | |
| percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse | 5 |
| consilium. |