| In hoc quoque tam imperiti non fuerunt | 2.44.1.1 |
| ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud | |
| licentiam decet: | |
| Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum | |
| Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae; | 5 |
| Tela secunda uocant superi. | |
| Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, | 2.1 |
| ut existimarent Iouem modo <grauioribus, modo> | |
| leuioribus fulminibus et lusoriis uti. Sed uoluerunt | |
| admonere eos quibus aduersus peccata hominum | |
| fulminandum est non eodem modo omnia esse percu- | 5 |
| tienda; quaedam stringi debere, quaedam e<ff>ligi ac | |
| distringi, quaedam admoneri. |