| Ne hoc quidem crediderunt Iouem, qualem | 2.45.1.1 |
| in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere | |
| manu sua fulmina, sed eundem quem nos Iouem | |
| intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum | |
| ac spiritum mundi, operis huius dominum et arti- | 5 |
| ficem, cui nomen omne conuenit. | |
| Vis illum fatum | 2.1 |
| uocare, non errabis; hic est ex quo suspensa sunt | |
| omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam | |
| dicere, recte dices; est enim cuius consilio huic mundo | |
| prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. | 5 |
| Vis illum naturam uocare, non peccabis; hic est | |
| ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus. | |
| Vis | 3.1 |
| illum uocare mundum, non falleris; ipse enim est hoc | |
| quod uides totum, partibus suis inditus, et se | |
| sustinens et sua. Idem Etruscis quoque uisum est, | |
| et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo | 5 |
| nihil geritur. |