—At quare Iupiter aut ferienda transit aut 2.46.1.1
innoxia ferit?—In maiorem me quaestionem uocas,
cui suus dies, suus locus dandus est. Interim hoc
dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse
disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine 5
ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi
Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent.
Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et
causam omnibus dedit.
MCP server: latin-mcp.packhum.org