| Huic illorum diuisioni non accedo. Aiunt | 2.47.1.1 |
| aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut pro- | |
| rogatiua. Perpetua, quorum significatio in totam | |
| pertinet uitam nec unam rem denuntiat sed contextum | |
| rerum per omnem deinceps aetatem futurarum com- | 5 |
| plectitur; haec sunt fulmina quae prima accepto | |
| patrimonio et in nouo hominis aut <u>rbis statu fi<u>nt. | |
| Finita ad diem utique respondent. Prorogatiua sunt | |
| quorum minae differri possunt, auerti tollique non | |
| possunt. | 10 |