| Dicam quid sit quare huic diuisioni | 2.48.1.1 |
| non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant | |
| fulmen finitum est,—aeque enim ad diem responde<t> | |
| nec ideo minus finitum est quia multa significat—; | |
| et quod prorogatiuum uidetur finitum est,—nam | 5 |
| illorum quoque confessione certum est quousque | |
| impetretur dilatio; priuata enim fulgura negant | |
| ultra decimum annum, publica ultra tricesimum | |
| posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia | |
| ultra quod non prorogentur inclusum est—. Omnium | 10 |
| ergo fulminum et omnis euentus dies stata sit; non | |
| potest enim ulla incerti esse comprehensio. | |
| Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage | 2.1 |
| dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab | |
| Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, | |
| diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, | |
| in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes | 5 |
| suas uoluero, quid postea faciam? In immensa | |
| procedam. |