| Nunc nomina fulgurum quae a Caecina | 2.49.1.1 |
| ponuntur <per>stringam et quid de eis sentiam exponam. | |
| Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa | |
| aut non rite facta repetuntur; monitoria, quibus | |
| docetur quid cauendum sit; pestifera, quae mortem | 5 |
| exiliumque portendunt; fallacia, quae per spe- | |
| ciem alicuius boni nocent,—dant consulatum malo | |
| futurum gerentibus et hereditatem cuius compendium | |
| magno luendum sit incommodo—; †dentanea, quae | |
| speciem periculi sine periculo afferunt; | 10 |
| peremp- | 2.1 |
| talia, quibus tolluntur priorum fulminum minae; | |
| attestata, quae prioribus consentiunt; atterranea, | |
| quae in cluso fiunt; obruta, quibus iam prius per- | |
| cussa nec procurata feriuntur; regalia, cum <f>orum | 5 |
| tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae | |
| loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur; | |
| inferna, cum e terra exiliuit ignis; hospitalia, quae | 3.1 |
| sacrificiis ad nos Iouem arcessunt et, ut uerbo eorum | |
| molliore utar, inuitant,—sed non irasceretur | |
| inuitatus; nunc uenire eum magno inuitantium | |
| periculo affirmant—; auxiliaria, quae inuocata | 5 |
| sed aduocantium bono ueniunt. |