| Quanto simplicior diuisio est qua utebatur | 2.50.1.1 |
| Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disci- | |
| plinam Graeca subtilitate miscuerat: ex fulminibus | |
| quaedam sunt quae significant id quod ad nos per- | |
| tinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius | 5 |
| intellectus ad nos non peruenit. | |
| Ex his quae signi- | 2.1 |
| ficant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa, <quae- | |
| dam mixta>, quaedam nec aduersa nec laeta. Aduer- | |
| sorum hae species sunt: aut ineuitabilia mala por- | |
| tendunt, aut euitabilia, aut quae minui possunt, | 5 |
| aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, | |
| aut caduca. | |
| Mixta aut partem habent boni, partem | 3.1 |
| mali, aut mala in bonum, bona in malum uertunt. | |
| Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis | |
| actionem significant qua nec terreri nec laetari | |
| debemus, ut peregrinationem in qua nec metus | 5 |
| quicquam nec spei sit. |