| Reuertor ad ea fulmina quae significant | 2.51.1.1 |
| quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat, | |
| tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen | |
| quod factum est. Nihil significant fulmina aut id | |
| cuius notitia nos effugit, ut illa quae in uastum mare | 5 |
| sparguntur aut in desertas solitudines; quorum | |
| significatio uel nulla est uel perit. |