| Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim | 2.52.1.1 |
| fulminis. Quae non eodem modo omnem materiam | |
| uexat. Valentiora, quia resistunt, uehementius dissi- | |
| pat; cedentia nonnumquam sine iniuria transit: | |
| cum lapide ferroque et durissimis quibusque con- | 5 |
| fligit, quia uiam necesse est per illa impetu quaerat, | |
| itaque facit qua effugiat; at teneris et rarioribus | |
| parcit, quamquam flammis opportuna uideantur, | |
| quia transitu patente minus <saeuit>. Loculis itaque | |
| integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata | 10 |
| reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta | |
| transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit | |
| et contumax uincit. | |
| Non uno autem, ut dixi, modo | 2.1 |
| saeuit, sed quid quaeque uis fecerit, ex ipso genere | |
| iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces. Inter- | |
| dum in eadem materia multa diuersa eiusdem ful- | |
| minis uis facit, sicut in arbore quod aridissimum | 5 |
| urit, quod durissimum et solidissimum est terebrat | |
| et frangit, summos cortices dissipat, interiores | |
| libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit. | |
| Vinum gelat, ferrum et aes fundit. |