| Illud est mirum quod uinum fulmine | 2.53.1.1 |
| gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut | |
| exanimat aut dementes facit. Quare id accidat | |
| quaerenti mihi illud occurrit. Inest uis fulmini pesti- | |
| fera; ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore | 5 |
| quem coegit congelauitque simile ueri est; nec enim | |
| alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum | |
| uinculum. | |
| Praeterea olei quoque et omnis unguenti | 2.1 |
| taeter post fulmen odor est; ex quo apparet inesse | |
| quandam subtilissimo igni et contra naturam suam | |
| acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum | |
| cadunt sed et afflata. Praeterea quocumque decidit | 5 |
| fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui, | |
| quia natura grauis est, saepius haustus alienat. | |
| Sed ad haec uacui reuertemur. Fortasse enim | 3.1 |
| libebit ostendere quam omnia ista a philosophia | |
| parente artium fluxer<i>nt. Illa primum et quaesiuit | |
| causas rerum et obseruauit effectus et, quod in | |
| fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum | 5 |
| exitus contulit. |