| Nunc ad opinionem Posidonii reuertor. | 2.54.1.1 |
| E terra terrenisque omnibus pars umida efflatur, | |
| pars sicca et fumida; haec fulminibus alimentum est, | |
| illa imbribus. Quicquid in aera sicci fumosique perue- | |
| nit, id includi se nubibus non fert sed rumpit clau- | 5 |
| dentia; inde est sonus quem nos tonitrum uocamus. | |
| In ipso quoque aere quicquid extenuatur, simul | 2.1 |
| siccatur et calefit; hoc quoque, si inclusum est, | |
| aeque fugam quaerit et cum sono euadit, ac modo | |
| uniuersum eruptionem facit eoque uehementius | |
| intonat, modo per partes et minutatim. | 5 |
| Ergo | 3.1 |
| tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes, | |
| aut peruolat; uolutatio autem spiritus in nube | |
| conclusi ualentissimum est atterendi genus. Toni- | |
| trua nihil aliud sunt quam citi aeris sonitus, qui | 5 |
| fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest. |