| —Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes, | 2.55.1.1 |
| fit is quem desideras ictus.—Sed non uniuersus, | |
| neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes; | |
| nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non | |
| auditur fluctus, nisi impactus est. | 5 |
| —Ignis, inquit, | 2.1 |
| demissus in aquam sonat, dum extinguitur.—Puta | |
| ita esse, pro me est; non enim ignis tunc sonum | |
| efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Vt | |
| dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, spiritu | 5 |
| nascitur et attritu. | |
| —Quid ergo, inquit, non | 3.1 |
| potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere | |
| in nubem et extingui?—Existimemus posse ali- | |
| quando et hoc fieri; nunc naturalem causam quae- | |
| rimus et assiduam, non raram fortuitamque. Puta | 5 |
| enim me confiteri uerum esse quod dicis, aliquando | |
| post tonitrua emicare ignes stellis transuersis et | |
| cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, | |
| sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt. | |
| Clidemos ait fulgurationem speciem inanem | 4.1 |
| esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem | |
| mot<u> remo<rum remo>rari. Dissimile est exemplum. | |
| Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet; | |
| qui fit in aere erumpit et exilit. | 5 |