| Heraclitus existimat fulgurationem esse | 2.56.1.1 |
| uelut apud nos incipientium ignium conatum et | |
| primam flammam incertam, modo intereuntem, | |
| modo resurgentem; haec antiqui fulgetra dicebant. | |
| Tonitrua nos pluraliter dicimus; antiqui autem | 5 |
| tonitrum dixerunt aut tonum,—hoc apud Cae- | |
| cinam inuenio, facundum uirum et qui habuisset | |
| aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis | |
| umbra pressisset—. | |
| Etiamnunc illo uerbo ute- | 2.1 |
| bantur antiqui quo nos producta una syllaba utimur; | |
| dicimus enim, ut splendēre, sic fulgēre; at illis ad | |
| significandum hanc e nubibus subitae lucis erup- | |
| tionem mos erat correpta media syllaba uti, ut | 5 |
| dicerent fulgĕre. |