| Quid ipse existimem quaeris; adhuc enim | 2.57.1.1 |
| alienis opinionibus commodaui manum. Dicam. | |
| Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit; | |
| id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uerti- | |
| tur, nec uires quibus longius prosiliret inuenit. | 5 |
| Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut | 2.1 |
| extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda | |
| et attritu aeris uelut igne d<e>stillat. Ideo plurima | |
| aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est; | |
| facilius autem attritu calidorum ignis existit. | 5 |
| Eodem | 3.1 |
| autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et | |
| fulmen, quod mittitur. Sed illi leuior uis alimentique | |
| minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen | |
| est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura | 5 |
| emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu | |
| uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non | |
| habet, splendor est; | |
| at ubi illa fulgura plus habuere | 4.1 |
| materiae et maiore impetu arserunt, non apparent | |
| tantum, sed decidunt. | |
| Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam | |
| subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen | 5 |
| ictu languidiore delatum est. |