| At quare fulmen subitum apparet nec | 2.58.1.1 |
| continuatur assiduus ignis? Quia celer<e> mirique | |
| motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde | |
| desinit flamma motu quiescente. Non enim assiduus | |
| est spiritus cursus, ut ignis possit extendi. Sed | 5 |
| quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi | |
| impetum capit; deinde, cum euasit et pugna desi- | |
| nit, ex eadem causa modo usque ad terram pro- | |
| fertur, modo ante dissoluitur, si minore ui pressus | |
| est. | 10 |
| Quare oblique fertur? Quia spiritu constat,— | 2.1 |
| spiritus autem obliquus est flexuosusque—, et quia | |
| natura ignem sursum uocat, iniuria deorsum premit; | |
| incipit autem obliquum esse iter, dum neutra uis | |
| alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora | 5 |
| deprimitur. | |
| Quare frequenter cacumina montium feriuntur? | 3.1 |
| Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus | |
| per haec transeundum est. |