| Intellego quid dudum desideres, quid | 2.59.1.1 |
| efflagites. 'Malo, inquis, fulmina non timere quam | |
| nosse; itaque alios doce quemadmodum fiant; | |
| ego mihi metum illorum excuti uolo, non naturam | |
| indicari.' | 5 |
| Sequor quo uocas. Omnibus enim rebus | 2.1 |
| omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum | |
| est. Cum imus per occulta naturae, cum diuina | |
| tractamus, uindicandus est a malis suis animus ac | |
| subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum | 5 |
| agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus | |
| rerum,—undique enim in nos tela iaciuntur,— | |
| sed ut fortiter constanterque patiamur. | |
| Inuicti | 3.1 |
| esse possumus, inconcussi non possumus. | |
| Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque | |
| esse nos posse. Quemadmodum? inquis. Contemne | |
| mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta | 5 |
| sunt, siue illa bella sunt, siue naufragia, seu morsus | |
| ferarum, seu ruinarum subito lapsu procidentium | |
| pondera. | |
| Numquid facere amplius possunt quam | 4.1 |
| ut corpus ab animo resoluant? Hoc nulla diligentia | |
| euitat, nulla felicitas donat, nulla potentia euincit. | |
| Talia <fors> uaria formidine disponit; mors omnes | |
| aeque uocat; iratis diis propitiisque moriendum est. | 5 |
| Animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignauis- | 5.1 |
| sima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi | |
| exitus non patet, temptant <pugnam> corpore imbelli. | |
| Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem | |
| angustiae faciunt, longeque uiolentius semper ex | 5 |
| necessitate quam ex uirtute corrigitur, aut certe | |
| paria conantur animus magnus ac perditus. | |
| Cogi- | 6.1 |
| temus nos, quantum ad mortem, perditos esse. Et | |
| sumus. Ita est, Lucili; omnes reseruamur ad mortem. | |
| Totum hunc quem uides populum, totumque quem | |
| usquam cogitas esse, cito natura reuocabit et condet, | 5 |
| nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardius | |
| ueniendum est. | |
| Quid ergo? Non tibi timidissimus | 7.1 |
| omnium uidetur et insipientissimus qui magno | |
| ambitu rogat moram mortis? Nonne contemneres | |
| eum qui, inter perituros constitutus, beneficii loco | |
| peteret ut ultimus ceruicem praeberet? Idem | 5 |
| facimus; magno aestimamus mori tardius. | |
| In | 8.1 |
| omnes constitutum est capitale supplicium, et | |
| quidem constitutione iustissima, quod maximum | |
| solet esse solacium extrema passuris; quorum enim | |
| causa, sors eadem est. Sequeremur traditi a iudice | 5 |
| aut magistratu et carnifici nostro praestaremus | |
| obsequium; quid interest utrum ad mortem iussi | |
| eamus an nati? | |
| O te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si | 9.1 |
| tunc mortem times cum tonat! Itane? In hoc salus | |
| tua uertitur? Viues si fulmen effugeris? Petet | |
| te gladius, petet lapis, petet bilis; non maximum ex | |
| periculis tuis sed speciosissimum fulmen est. | 5 |
| Male | 10.1 |
| scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae | |
| celeritas infinita praeueniet, si mors tua procuratur, | |
| si n<e> tunc quidem, cum <ex>piras, superuacuus sed | |
| alicuius magnae rei signum es. Male scilicet tecum | 5 |
| agitur, si cum fulmine conderis. | |
| Sed pauescis ad | 11.1 |
| caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et, | |
| quotiens aliquid effulsit, expiras. Quid ergo? hones- | |
| tius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque | |
| fortior aduersus caeli minas surge et, cum undique | 5 |
| mundus exarserit, cogita nihil habere te tanta morte | |
| perdendum. | |
| Quodsi tibi parari credis illam | 12.1 |
| caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si | |
| propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in | |
| tuum exitium tanta uis ignium excutitur, at tu solacii | |
| loco numera tanti esse mortem tuam. | 5 |
| Sed non | 13.1 |
| erit huic cogitationi locus; casus iste donat metum | |
| et inter cetera hoc quoque commodum eius quod | |
| expectationem suam antecedit. Nemo umquam | |
| timuit fulmen, nisi quod effugit. | 5 |