[LIBER TERTIVS]
<LIBER SEPTIMVS>
DE AQVIS <TERRESTRIBVS>
  Non praeterit me, Lucili uirorum 3.pr.1.1
optime, quam magnarum rerum fundamenta ponam
senex, qui mundum circuire constitui et causas
secretaque eius eruere atque aliis noscenda prodere.
Quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, 5
tam occulta perspiciam?
<Re>mittat ergo senectus 2.1
et obiciat annos inter uana studia consumptos. Tanto
magis urgeamus et damna aetatis male exemptae
labor sarciat; nox ad diem accedat, occupationes
recidantur, patrimonii longe a domino iacentis 5
cura soluatur, sibi totus animus uacet et ad con-
templationem sui saltem in ipso fine respiciat.
Faciet ac sibi instabit et cotidie breuitatem tem- 3.1
poris metietur. Quicquid amissum est, id diligenti
usu praesentis uitae recolliget; fidelissimus est ad
honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi
exclamare illum poetae incliti uersum: 5
    'Tollimus ingentes animos et maxima paruo
    Tempore molimur'?
  Hoc dicerem, si puer iuuenisque molirer,—nullum
enim non tam magnis rebus tempus angustum est—;
nunc uero ad rem seriam, grauem, immensam post 10
meridianas horas accessimus.
Faciamus quod in 4.1
itinere fieri solet: qui tardius exierunt, uelocitate
pensant moram. Festinemus et opus nescio an supe-
rabile, magnum certe, sine aetatis excusatione
tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magni- 5
tudinem <at>tendit et cogitat quantum proposito, non
quantum sibi supersit.
  Consumpsere se quidam, dum acta regum exter- 5.1
norum componunt quaeque passi inuicem ausique
sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere
quam aliena posteris tradere? Quanto potius deorum
opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latro- 5
cinia ceterorumque qui exitio gentium clari non
minores fuere pestes mortalium quam inundatio qua
planum omne perfusum est, quam conflagratio qua
magna pars animantium exaruit?
Quemadmodum 6.1
Hannibal Alpes superiecerit scribunt; quemad-
modum confirmatum Hispaniae cladibus bellum
Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam
post Carthaginem pertinax, reges pererrauerit contra 5
Romanos ducem promittens, exercitum petens;
quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum
senex quaerere; adeo sine patria pati poterat, sine
hoste non poterat.
Quanto satius est quid facien- 7.1
dum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos
qui sua permisere fortunae nihil stabile ab illa datum
esse, eius omnia aura fluere mobilius! Nescit enim
quiescere; gaudet laetis tristia substituere, utique 5
miscere. Itaque secundis nemo confidat, aduersis
nemo deficiat: alternae sunt uices rerum.
Quid 8.1
exultas? ista quibus eueheris in summum nescis
ubi te relictura sint; habebunt suum, non tuum
finem. Quid iaces? Ad imum delatus es, nunc locus
est resurgendi. In melius aduersa, in deterius optata 5
flectuntur.
Ita concipienda est animo uarietas 9.1
non priuatarum tantum domuum, quas leuis casus
impellit, sed publicarum: regna ex infimo coorta
supra imperantes constiterunt, uetera imperia in
ipso flore ceciderunt. Iniri non potest numerus 5
quam multa ab aliis fracta sint. Nunc cum maxime
deus extruit alia, alia submittit, nec molliter ponit,
sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat.
Magna ista, quia parui sumus, credimus; multis 10.1
rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra
magnitudo est.
  Quid praecipuum in rebus humanis est? Non
classibus maria complesse nec in Rubri maris litore 5
signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse
in oceano ignota quaerentem, sed animo omne uidisse
et, qua maior nulla uictoria est, uitia domuisse.
Innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt
in potestate; paucissimi qui se.— 10
Quid est prae- 11.1
cipuum? Erigere animum supra minas et promissa
fortunae; nihil dignum putare quod speres. Quid
enim habet quod concupiscas? qui a diuinorum
conuersatione quotiens ad humana recideris, non 5
aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram
ex claro sole redierunt.—
Quid est praecipuum? 12.1
Posse laeto animo aduersa tolerare; quicquid acci-
derit, sic ferre, quasi tibi uolueris accidere. Debuisses
enim uelle, si scisses omnia ex decreto dei fieri:
flere, queri et gemere desciscere est.— 5
Quid 13.1
est praecipuum? Animus contra calamitates fortis
et contumax, luxuriae non auersus tantum sed
infestus, nec auidus periculi nec fugax, qui sciat
fortunam non expectare sed facere et aduersus 5
utramque intrepidus inconfususque prodire, nec
illius tumultu nec huius fulgore percussus.—
Quid 14.1
est praecipuum? Non admittere in animo mala
consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum
bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare
debet aliquis amittere, optare, quod sine aduersario 5
optatur, bonam mentem; cetera magno aestimata
mortalibus, etiamsi quis domum casus attulerit,
sic intueri quasi exitura qua uenerint.—
Quid 15.1
est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere,
hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non
futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse,
si non putes.— 5
Quid est praecipuum? In primis 16.1
labris animam habere; haec res efficit non e iure
Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est
autem qui seruitutem suam effugit; haec est assidua
et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter 5
premens, sine interuallo, sine commeatu.
Sibi 17.1
seruire grauissima est seruitus. Quam discutere
facile est, si desieris multa te poscere, si desieris
tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam
tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi 5
ipse dixeris: 'Quid insanio? quid anhelo? quid
sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo
opus est, nec diu.'
Ad hoc proderit nobis inspicere 18.1
rerum naturam. Primo discedemus a sordidis. Deinde
animum ipsum, quo sano magnoque opus est, sedu-
cemus a corpore. Deinde in occultis exercitata
subtilitas non erit in aperta deterior; nihil est 5
autem apertius his salutaribus quae contra nequi-
tiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus
nec ponimus.