| Quaeramus ergo de terr<estr>ibus aquis et | 3.1.1.1 |
| inuestigemus qua ratione fiant, siue, ut ait Ouidius, | |
| Fons erat illimis nitidis argenteus undis; | |
| siue, ut ait Vergilius, | |
| Unde per ora nouem uasto cum murmure montis | 5 |
| It mare praeruptum et pelago premit arua sonanti; | |
| siue, ut apud te, Iunior carissime, inuenio, | |
| Elius Siculis de fontibus exilit amnis; | |
| si qua ratio aquas subministrat, quomodo tot | |
| flumina ingentia per diem noctemque decurrant; | 10 |
| quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu | |
| ceterorum amnium crescant. | |
| Nilum interim sepo- | 2.1 |
| nemus a turba, propriae naturae ac singularis, et | |
| illi suum diem dabimus. Nunc uulgares aquas per- | |
| sequamur, tam frigidas quam calentes. In quibus | |
| calentibus quaerendum erit utrum calidae nascantur | 5 |
| an fiant. De ceteris quoque disseremus, quas insignes | |
| aut sapor aut aliqua reddit utilitas. Quaedam enim | |
| oculos, quaedam neruos iuuant; quaedam inuete- | |
| rata et desperata a medicis uitia percurant; quaedam | |
| medentur ulceribus; quaedam interiora potu fouent | 10 |
| et pulmonis ac uiscerum querelas leuant; quaedam | |
| supprimunt sanguinem. Tam uarius singulis usus | |
| quam gustus est. |