| Aut stant omnes aquae, aut eunt, aut colli- | 3.2.1.1 |
| guntur, aut uarias habent uenas. Aliae dulces sunt, | |
| aliae uarie asperae. Quippe interueniunt salsae | |
| amaraeque aut medicatae, ex quibus sulphuratas | |
| dicimus, ferratas, aluminosas; indicat uim sapor. | 5 |
| Habent praeterea multa discrimina, primum tactus: | 2.1 |
| frigidae calidaeque sunt; deinde ponderis: leues | |
| et graues sunt; deinde coloris: purae sunt, turbidae, | |
| caeruleae, lu<r>idae; deinde salubritatis: sunt enim | |
| utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem; | 5 |
| quaedam tenues, quaedam pingues; quaedam alunt, | |
| quaedam sine ulla bibentis ope transeunt; quaedam | |
| haustae fecunditatem afferunt. |