| Vt stet aqua aut fluat, loci positio efficit: | 3.3.1.1 |
| in deuexo fluit, in plano et supino continetur et | |
| stagnat. Aliquando in aduersum spiritu impellitur; | |
| tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus. Ex | |
| suo fonte natiua est. Nihil tamen prohibet eodem | 5 |
| loco aquam colligi et nasci. Quod in Fucino uidemus, | |
| in quem montes circumiecti quicquid fudit pluuia | |
| deriuant, sed et magnae in ipso latentesque uenae | |
| sunt; itaque, etiam cum hiberni defluxere torrentes, | |
| faciem suam seruat. | 10 |