| Quidam iudicant terram quicquid aquarum | 3.5.1.1 |
| emisit rursus accipere, et ob hoc maria non crescere | |
| quia quod in fluxit non in suum uertunt sed protinus | |
| reddunt. Occulto enim itinere subit terras, et palam | |
| uenit, secreto reuertitur. Colaturque in transitu | 5 |
| mare, quod per multiplices terrarum anfractus | |
| uerberatum amaritudinem ponit et prauitatem: | |
| in tanta soli uarietate saporem exuit et in sinceram | |
| aquam transit. |