| Quidam existimant, quicquid ex imbribus | 3.6.1.1 |
| terra conc<e>pit, id illam rursus emittere, et hoc | |
| argumenti loco ponunt quod paucissima flumina | |
| in his sunt locis quibus rarus est imber. | |
| Ideo | 2.1 |
| siccas aiunt Aethiopiae solitudines esse paucosque | |
| inueniri in interiore Africa fontes, quia feruida natura | |
| caeli sit et paene semper aestiua; squalidae itaque | |
| sine arbore, sine cultore harenae iacent raris imbribus | 5 |
| sparsae, quos statim combibunt. At contra constat | |
| Germaniam Galliamque et proxime ab illis Italiam | |
| abundare riuis et fluminibus, quia caelo umido utun- | |
| tur et ne aestas quidem imbribus caret. |