| Aduersus hoc multa posse dici uides. | 3.7.1.1 |
| Primum ego tibi uinearum diligens fossor affirmo | |
| nullam pluuiam esse tam magnam quae terram | |
| ultra decem in altitudinem pedes madefaciat: | |
| omnis umor intra primam crustam consumitur nec | 5 |
| in inferiora descendit. | |
| Quomodo ergo imber | 2.1 |
| suggerere potest amnibus uires, qui summam | |
| humum tinguit? Pars maior eius per fluminum | |
| alueos in mare aufertur; exiguum est quod sorbeat | |
| terra. Nec id seruat. Aut enim arida est et absumit | 5 |
| in se quicquid infusum est, aut satiata, si quid supra | |
| desiderium cecidit, excludit, et ideo primis imbribus | |
| non augentur amnes quia totos in se terra sitiens | |
| trahit. | |
| Quid quod quaedam flumina erumpunt | 3.1 |
| saxis et montibus? His quid conferent pluuiae, | |
| quae per nudas rupes deferuntur nec habent terram | |
| cui insidant? Adice quod siccissimis locis putei | |
| in altum acti ultra ducentorum aut trecentorum | 5 |
| pedum spatium inueniunt aquarum uberes uenas | |
| in ea altitudine in quam pluuia non penetrat, ut | |
| scias illic non caelestem esse nec collecticium umorem | |
| sed, quod dici solet, uiuam aquam. | |
| Illo quoque | 4.1 |
| argumento haec opinio refellitur quod quidam fontes | |
| in summo montis cacumine redundant; apparet | |
| illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluuialis | |
| aqua decurrat. | 5 |