| Quidam existimant, quemadmodum in exte- | 3.8.1.1 |
| riore parte terrarum uastae paludes iacent magnique | |
| et nauigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio | |
| maria porrecta sunt infusa uallibus, sic interiora | |
| terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas | 5 |
| late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, | |
| immo eo latius quia plus terra in altum patet. Ergo | |
| ex illa profunda copia isti amnes egeruntur. Quos | |
| quid miraris si terra detractos non sentit, cum | |
| adiectos maria non sentiant? | 10 |