| Quibusdam haec placet causa: aiunt habere | 3.9.1.1 |
| terram intra se recessus cauos et multum spiritus. | |
| Qui necessario frigescit umbra graui pressus; deinde | |
| piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, | |
| conuertitur; quemadmodum supra nos mutatio | 5 |
| aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut | |
| riuum. | |
| Supra nos non potest stare segnis diu et | 2.1 |
| grauis,—aliquando enim sole tenuatur, aliquando | |
| uentis expanditur, itaque interualla magna im- | |
| bribus sunt—; sub terra uero, quicquid est quod | |
| illum in aquam conuertat, idem semper est, um- | 5 |
| bra perpetua, frigus aeternum, inexercitata den- | |
| sitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini cau- | |
| sas. | |
| Placet nobis terram esse mutabilem. Haec | 3.1 |
| quoque quicquid efflauit, quia non libero aere con- | |
| cipitur, crassescit protinus et in umorem conuerti- | |
| tur. Habes primam aquarum sub terra nascentium | |
| causam. | 5 |