| Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex | 3.10.1.1 |
| omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, | |
| ex igne aer; quare ergo non ex terra fiat aqua? | |
| quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam. Immo | |
| maxime in hanc; utraque enim cognata res est, | 5 |
| utraque grauis, utraque densa, utraque in extremum | |
| mundi compulsa. Ex aqua terra fit; cur non aqua | |
| fiat e terra? | |
| —At magna flumina sunt—. Cum | 2.1 |
| uideris quanta sint, rursus ex quanto prodeant | |
| adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam | |
| uero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua | |
| semper noua. Quid si mireris quod, cum uenti totum | 5 |
| aera impellant, non deficit spiritus, sed per dies | |
| noctesque aequaliter fluit? Nec, ut flumina, certo | |
| alueo fertur, sed per uastum caeli spatium lato | |
| impetu uadit. Quid si ullam undam superesse | |
| mireris quae superueniat tot fluctibus fractis? | 10 |
| Nihil deficit quod in se redit. Omnium elementorum | 3.1 |
| alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum | |
| transit; et natura partes suas uelut in ponderibus | |
| constitutas examinat, ne portionum aequitate tur- | |
| bata mundus praeponderet. | 5 |
| Omnia in omnibus | 4.1 |
| sunt. Non tantum aer in ignem trans<it>, sed numquam | |
| sine igne est; detrahe illi calorem, rigescet, stabit, | |
| durabitur; transit aer in umorem, sed <est> nihilo- | |
| minus non sine umore; et aera et aquam facit | 5 |
| terra, sed non magis umquam sine aqua est quam | |
| sine aere. Et ideo facilior est inuicem transitus, | |
| quia illis in quae transeundum est iam mixta sunt. | |
| Habet ergo terra umorem; hunc exprimit. Habet | 5.1 |
| aera; hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat | |
| umorem. Ipsa quoque mutabilis est in umorem; | |
| natura sua utitur. |