| —Quid ergo? inquit, si perpetuae sunt causae | 3.11.1.1 |
| quibus flumina oriuntur ac fontes, quare aliquando | |
| siccantur, aliquando quibus non fuerunt locis exeunt? | |
| —Saepe motu terrarum itinera turbantur et ruina | |
| interscindit cursum aquis, quae retentae nouos | 5 |
| exitus quaerunt et aliquo impetum faciunt aut | |
| ipsius quassatione terrae aliunde alio transferuntur. | |
| Apud nos solet euenire ut amisso canali suo | 2.1 |
| flumina primum refundantur, deinde quia perdide- | |
| runt uiam faciant. Hoc ait accidisse Theophrastus | |
| in Coryco monte, in quo post terrarum tremorem | |
| noua uis fontium emersit. | 5 |
| Sicut alias quoque | 3.1 |
| causas interuenire opinatur, quae aliter <e>uocent aquas | |
| aut cursu suo deiciant et auertant. Fuit aliquando | |
| aquarum inops Haemus sed, cum Gallorum gens a | |
| Cassandro obsessa in illum se contulisset et siluas | 5 |
| cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas uide- | |
| licet in alimentum suum nemora ducebant. Quibus | |
| e<u>ersis umor qui desiit in arbusta consumi super- | |
| fusus est. | |
| Idem ait et circa Magnesiam accidisse. | 4.1 |
| Sed, pace Theophrasti dixisse liceat, non est hoc | |
| simile ueri, quia fere aquosissima sunt quaecumque | |
| umbrosissima. Quod non eueniret, si aquas arbusta | |
| siccarent, quibus alimentum ex proximo est; flu- | 5 |
| minum uero uis ex intimo manat ultraque concipitur | |
| quam radicibus euagari licet. Deinde succisae arbores | |
| plus umoris desiderant; non enim tantum id quo | |
| uiuant, sed quo crescant trahunt. | |
| Idem ait circa | 5.1 |
| Arcadiam, quae urbs in Creta insula fuit, fontes et | |
| riuos substitisse, quia desierit coli terra diruta urbe; | |
| postea uero quam cultores <re>ceperit, aquas quoque | |
| recepisse. Causam siccitatis hanc ponit quod obdu- | 5 |
| ruerit constricta tellus nec potuerit imbres inagitata | |
| transmittere. Quomodo ergo plurimos uidemus in | |
| locis desertissimis fontes? | |
| Plura denique inuenimus | 6.1 |
| quae propter aquas coli coeperunt quam quae aquas | |
| habere coeperint, quia colebantur. Non esse enim | |
| pluuialem hanc quae uastissima flumina a fonte | |
| statim magnis apta nauigiis defert, ex hoc intellegas | 5 |
| licet quod per hiemem aestatemque par est a capite | |
| deiectus. Pluuia potest facere torrentem, non potest | |
| amnem aequali inter ripas suas tenore labentem; | |
| quem non faciunt imbres, sed incitant. |