| Paulo repetamus hoc altius, si uidetur, et | 3.12.1.1 |
| scies te non habere quod quaeras, cum ad ueram | |
| <a>mnium originem accesseris. Flumen nempe facit | |
| copia cursusque aquae perennis. Ergo quaeris a me | |
| quomodo aqua fiat; interrogabo inuicem quomodo | 5 |
| aer fiat aut terra. | |
| Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, | 2.1 |
| non potes interrogare unde aqua sit; quarta enim | |
| pars naturae est. Quid ergo miraris, si rerum naturae | |
| tam magna portio potest aliquid ex se semper effun- | |
| dere? | 5 |
| Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, | 3.1 |
| uentos et auras mouet, sic aqua riuos et flumina; | |
| si uentus est fluens aer, et flumen est fluens aqua. | |
| Satis et multum illi uirium dedi, cum dixi 'elemen- | |
| tum est'. Intellegis quod ab illo proficiscitur non | 5 |
| posse deficere. |